monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XV.Quae in Gaza contra Christianos crudeliter sint commissa, et in Sebastia, et in Phoenice. <<<     >>> XVII.De legibus quas Iulianus contra Christianos posuit.

Cassiodorus, 6, CAPUT XVI.De simulacro Androgyno a paganis in ecclesia constituto.

1 In Emesa vero, quae est in eius confinio civitatis, Dionysio γυνίδι, id est Baccho muliebri, ecclesiam quae Deo nuper fuerat aedificata, dedicaverunt; et ad derisionem simulacrum illic statuentes, Androgynum, id est, quod virum monstraret ac feminam. In Dorostolo vero, insigni Thraciae civitate, Aemilianus invictissimus decertator, a Capitolino universae Thraciae iudice igni traditus est.
2 Porro Marci Arethusii episcopi gesta vel passio Aeschyli et Sophoclis concione [ed. V., contentione] noscitur indigere, ut digne actus illius tragoediae ordine recitentur. [THEODORETUS, lib. III, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 7, p. 130.]
Cassiodorus HOME

bav823.230 bav824.167 bnf1603.115

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik